라틴어 문장 검색

ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Carthaginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius haud dubie concitor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 552:1)
Claudius per simulationem provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque suo Locros traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 562:2)
quod ad bellum Romanum attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 584:1)
eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe Romani.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 622:2)
ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum virtutis causa datus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 623:1)
Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini et providere quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 643:2)
cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam teneri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 645:2)
sed occurrebat animis quantos exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 646:2)
Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix praesides provinciarum exercitus alere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 647:1)
Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 14)
post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 29:1)
Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea accepit extemplo legatos ad Hieronymum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 74:1)
Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 88:2)
ipse adversus Syracusana consilia ad provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 89:1)
exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque inposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION