라틴어 문장 검색

Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
Ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:2)
Quibus rebus intellegitur studiis officiisque scientiae praeponenda esse officia iustitiae, quae pertinent ad hominum utilitatem,qua nihil homini esse debet antiquius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 199:1)
In ipsa autem communitate sunt gradus officiorum, ex quibus, quid cuique praestet, intellegi possit, ut prima dis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps gradatim reliquis debeantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:6)
male enim se res habet, cum, quod virtute effici debet, id temptatur pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:1)
Ex quo debet intellegi talibus praemiis propositis numquam defutura bella civilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:4)
Quae si populo Romano iniuste imperanti accidere potuerunt, quid debent putare singuli?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:7)
Quorum autem prima aetas propter humilitatem et obscuritatem in hominum ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis debent contendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 60:1)
Omnino meminisse debemus, id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum iam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 72:3)
In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:1)
Propensior benignitas esse debebit in calamitosos, nisi forte erunt digni calamitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:1)
In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:2)
Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:2)
Atque etiam omnes, qui rem publicam gubernabunt, consulere debebunt, ut earum rerum copia sit, quae sunt necessariae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:4)
Quarum qualis comparatio fieri soleat et debeat, non est necesse disputare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 98:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION