라틴어 문장 검색

eo adducta ab Silano auxilia, tria milia peditum et quingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 194:1)
inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium, sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 194:2)
Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos incurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 195:1)
et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 199:1)
tesseram vesperi per castra dedit ut ante lucem viri equique curati et pransi essent, armatus eques frenatos instratosque teneret equos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 207:1)
inde confestim ipse cum gravi agmine legionum procedit, praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 208:2)
equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem peditum tutus receptus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 212:1)
ipse e dextro cornu - ibi namque praeerat - nuntium ad Silanum et Marcium mittit ut cornu extenderent in sinistram partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent, et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum hoste quam coire inter se mediae acies possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 215:1)
ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem ducebant, sequentibus in obliquum allis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 217:1)
eques levisque armatura ac velites circumductis alis in latera incurrebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 220:2)
iam super cetera elephanti etiam, tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 226:2)
itaque ab legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 241:2)
eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus occurrendo fatigabat morabaturque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 242:1)
sed cum ad crebros tumultus signa consisterent et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia consererent, supervenerunt legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 243:1)
Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 247:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION