라틴어 문장 검색

At numerus longe maximus eorum, qui in Aristotelis philosophiam consenserunt, ex praejudicio et authoritate aliorum se illi mancipavit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:11)
Primo autem tot seculorum numerus, vere rem reputanti, ad magnas angustias recidit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:1)
Sunt enim non minus temporum quam regionum eremi et vastitates.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:3)
At secundo loco se offert causa illa magni certe per omnia momenti:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:1)
ea videlicet, quod per illas ipsas aetates, quibus hominum ingenia et literae maxime vel etiam mediocriter floruerint, naturalis philosophia minimam partem humanae operae sortita sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:2)
Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:3)
At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:6)
Itaque quandoquidem per tres istas periodos naturalis philosophia majorem in modum neglecta aut impedita fuerit, nil mirum si homines parum in ea re profecerint, cum omnino aliud egerint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 176:2)
Atque magna ista scientiarum mater mira indignitate ad officia ancillae detrusa est;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:1)
Interim nemo expectet magnum progressum in scientiis (praesertim in parte earum operativa), nisi philosophia naturalis ad scientias particulares producta fuerit, et scientiae particulares rursus ad naturalem philosophiam reductae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 179:3)
Rursus se ostendit alia causa potens et magna, cur scientiae parum promoverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:1)
At turba longe maxima nihil ex hoc sapit, sed meritoria plane est et professoria;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:5)
Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 190:1)
Illa enim aetas, respectu nostri, antiqua et major;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:4)
Atque revera quemadmodum majorem rerum humanarum notitiam et maturius judicium ab homine sene expectamus quam a juvene, propter experientiam et rerum, quas vidit, et audivit, et cogitavit, varietatem et copiam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION