라틴어 문장 검색

Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
(불가타 성경, 아모스서, 6장1)
Et dixit: " Quid tu vides, Amos? ". Et dixi: " Canistrum pomorum ". Et dixit Dominus ad me: " Venit finis super populum meum Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
(불가타 성경, 아모스서, 8장2)
Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator eius, et ascendet quasi fluvius universa, fervebit et decrescet quasi flumen Aegypti?
(불가타 성경, 아모스서, 8장8)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ".
(불가타 성경, 아모스서, 8장11)
Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
(불가타 성경, 아모스서, 9장2)
Et Dominus, Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet. Et lugebunt omnes habitantes in ea; et ascendet sicut fluvius ea omnis et decrescet sicut flumen Aegypti.
(불가타 성경, 아모스서, 9장5)
" Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israel?, ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti et Philisthim de Caphtor et Syros de Cir?
(불가타 성경, 아모스서, 9장7)
In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt: "Non appropinquabit et non veniet super nos malum".
(불가타 성경, 아모스서, 9장10)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen; et stillabunt montes mustum, et omnes colles liquefient.
(불가타 성경, 아모스서, 9장13)
" Surge et vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me ".
(불가타 성경, 요나서, 1장2)
Et dixit unusquisque ad collegam suum: " Venite, et mittamus sortes, ut sciamus quare hoc malum sit nobis ". Et miserunt sortes, et cecidit sors super Ionam.
(불가타 성경, 요나서, 1장7)
Et dixerunt ad eum: " Indica nobis cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum, et unde venis? Quae terra tua, et ex quo populo es tu? ".
(불가타 성경, 요나서, 1장8)
Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
(불가타 성경, 요나서, 2장8)
Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna.
(불가타 성경, 요나서, 4장6)
quia desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei usque ad Ierusalem.
(불가타 성경, 미카서, 1장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION