라틴어 문장 검색

sed quae scripta apud idoneos auctores legi proferre in medium non pigebit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 17:2)
Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Virgilius temeritatem licentiae non amare, sed ratione certa vim rerum vel nominum eligere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 13:4)
Praeter categoriam, quae ψόγος est, et praeter διαβολὴν, quae delatio est, sunt alia duo apud Graecos nomina, λοιδορία et σκῶμμα, quibus nec vocabula Latina reperio, nisi forte dicas leodoriam exprobrationem esse ac directam contumeliam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 2:1)
Ergo, cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:1)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
et officio quartae virtutis, cui ἀπεκκριτικὴ nomen est, procuratur egestio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 18:2)
Videturne vobis ciborum ista simplicitas, ubi tot enumerantur vel arbusta vel frutices non minus suco diversa quam nomine?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 9:2)
Quod autem in edendo sicut in potando suades varia vitari, habet latentis captionis insidias, quia nomine similitudinis coloratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 13:1)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
Dicas, quaeso, quae causa difficile digestu facit isicium, quod ab insectione insicium dictum amissione n littera postea quod nunc habet nomen optinuit, cum multum in eo digestionem futuram iuverit tritura tam diligens et quicquid grave erat carnis absumpserit consummationemque eius multa ex parte confecerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 1:3)
In his, Disarius ait, huius rei auctor est nimia in homine vis caloris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:1)
Cui rei nomen quod ipse voles Latinum facito:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:2)
Ergo non solo rigore nivalis aqua perniciosa est, sed ob aliam causam, quam non pigebit aperire auctore Aristotele qui in physicis quaes­tionibus suis hanc posuit et in hunc sensum, ni fallor, absolvit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 25:4)
Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:2)
qui vitro solvendo formandoque curant de arbore cui myricae nomen est igni suo escam ministrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION