라틴어 문장 검색

quorum imitatione Virgilius peregrina verba non respuit, ut in illo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:2)
Camuris peregrinum verbum est, id est in se redeuntibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 23:4)
Vates iste venerabilis varie modo verba modo sensus figurando multum Latinitati leporis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:2)
Saepe etiam verba pro verbis pulchre ponit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:1)
Et illa mutatio elegantissima est, ut de quo loquebatur subito ad ipsum verba converteret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 14:1)
Vexasse enim verbum est levis ac parvi incommodi, nec tam atroci casui congruens, cum repente homines a belua inmanissima rapti laniatique sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 4:4)
Hoc enim verbum, inlaudati, non est idoneum ad exprimendam sceleratissimi hominis detestationem, qui, quod homines omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus sed detestatione execrationeque totius generis humani dignus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 5:3)
Sed nec hoc verbum ex diligentia Virgiliana venire mihi videtur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 6:1)
De verbo vexasse ita responderi posse arbitror.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:2)
Vexasse grave verbum est, tractumque ab eo videtur quod est vehere, in quo inest iam vis quaedam alieni arbitrii, non enim sui potens est qui vehitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 7:3)
sicuti taxare pressius crebriusque est quam tangere, unde id procul dubio inclinatum est, et iactare multo fusius largiusque est quam iacere, unde id verbum traductum est, quassare etiam quam quatere gravius violentiusque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 8:2)
Non igitur, quia vulgo dici solet vexatum esse quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit conservata est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 9:1)
M. Catonis verba sunt ex oratione quam de Achaeis scripsit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:1)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
cuius significationis multo adsiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION