라틴어 문장 검색

Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Extollere se, quae iustam magnitudinem implevere, non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:1)
In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 31:4)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Interim hoc me iter docuit, quam multa haberemus supervacua et quam facile iudicio possemus deponere, quae, si quando necessitas abstulit, non sentimus ablata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 1:2)
Deinde cum ipsis rebus cogerentur ambigua secernere, falsa sub specie veri latentia coarguere, ipsi quoque locum, quem de iudicio et regula appellant, alio nomine rationalem induxerunt, sed eum accessionem esse naturalis partis existimant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 11:3)
Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 11:2)
sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:7)
nam ille alter secundus est ut aliquis parum constans ad custodienda optima, cuius iudicium bibat etiamnunc et incertum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 28:2)
Quia iustum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:3)
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 11:5)
Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid sibi faciendum sit, etiam te tacente.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 12:4)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
Illa aequum iustumque composuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 52:3)
Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION