라틴어 문장 검색

inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:1)
Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 559:2)
inde iam duxit ad Alcen urbem ubi castra Celtiberorum erant, a quibus venerant nuper legati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 570:1)
convertit inde agmen retro unde venerat ad Alcen, atque eam urbem oppugnare institit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 579:1)
postremo et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis permiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 581:1)
magna inde praeda facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 581:2)
Secutus est inde Romanos, fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 584:2)
ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum cladibus territa portas aperuit Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 586:1)
e qua regione abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque cecidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 587:2)
inde debellatum veramque pacem, non fluxa ut ante fide Celtiberos fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:2)
inde cum Amphipolim venisset gravi morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 645:2)
inde praegressi qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:1)
haud procul Amphipoli fama inde certi nuntii occurrerunt mortuum esse regem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 652:3)
duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens, tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus liberisque ad populandam Italiam possent mitti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 655:1)
inde in omnem eventum consilia accommodabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 656:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION