라틴어 문장 검색

itaque concilio prius habito praetores quam Romam proficiscerentur evocatos se ab senatu docent Romano et quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat referunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 36:2)
quamquam ipse ego rettuli quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror quid agendum nobis quam quid loquendum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 38:2)
sed quoniam vos regno impotenti finem ut imponatis non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis immortalibus placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 54:1)
hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 72:1)
placuit inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 192:1)
sed maturato opus est quidquid statuere placet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 200:4)
cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque cuius Capuam esse placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 214:1)
naves Antiatium partim in navalia Romae subductae, partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 215:1)
tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit ut dictatorem dici placeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 247:1)
itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 266:1)
longius discedi, ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 288:1)
post triumphum consul necato Vitruvio sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium tutam mentionem de Privernatibus ratus, quoniam auctores defectionis inquit, meritas poenas et ab dis immortalibus et a vobis habent, patres conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 293:2)
ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites quam bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 322:1)
quippe minime paenitere se virium suarum, si bellum placeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 324:2)
L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari ab impetu belli placebat, litterae missae ut dictatorem comitiorum causa diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 332:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION