라틴어 문장 검색

belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate - nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt - et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 161:1)
proinde rem militarem colant, sciantque et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 176:1)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)
Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina tripudiis sollemnique saltatu iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 213:1)
ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis conversa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen videretur, ea pietate omnium pectora imbuerat, ut fides ac ius iurandum pro legum ac poenarum metu civitatem regerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 218:1)
sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 238:2)
foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 253:1)
cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 253:2)
datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:1)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)
consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis exspirantes corruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 257:1)
male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 264:4)
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 268:1)
Fidenates colonia Romana Veientibus sociis consilii adsumptis pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 285:1)
quo postquam fuga inclinavit, alii arma iactantes in aquam caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae pugnaeque consilium oppressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 293:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION