라틴어 문장 검색

corrumpi mores in scholis putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:1)
utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 73:2)
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:1)
mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 111:1)
iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 116:1)
haec igitur professio, cum brevissime in duas partes dividatur, recte loquendi scientiam et poetarum enarrationem, plus habet in recessu quam fronte promittit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 120:2)
nec poetas legisse satis est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:1)
tum neque citra musicen grammatice potest esse perfecta, cum ei de metris rhythmisque dicendum sit, nec, si rationem siderum ignoret, poetas intelligat, qui (ut alia omittam) totiens ortu occasuque signorum in declarandis temporibus utantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 122:3)
sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 159:1)
schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 200:2)
nam poetas metri necessitas excusat, nisi si quando nihil impediente in utroque modulatione pedum alterum malunt, qualia sunt, imo de stirpe recisum, et aëriae quo congessere palumbes et silice in nuda et similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 223:2)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:3)
nec prosopopoeias, ut quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari velim;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:1)
esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 305:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION