라틴어 문장 검색

non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod initia litterarum sola memoria constant, quae non modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 48:3)
parva docemus oratorem instituendum professi, sed est sua etiam studiis infantia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:1)
atque eo magis, quod minora etiam facilius minores percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 51:2)
etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 65:2)
non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:5)
ingenii signum in parvis praecipuum memoria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 100:2)
hi sunt, qui parva facile faciunt et audacia provecti, quidquid illud possunt, statim ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 103:1)
iam si minor in eligendis custodum vel praeceptorum moribus fuit cura, pudet dicere, in quae probra nefandi homines isto caedendi iure abutantur, quam det allis quoque nonnunquam occasionem hic miserorum metus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 116:1)
ne quis igitur tanquam parva fastidiat grammatices elementa, non quia magnae sit operae consonantes a vocalibus discernere ipsasque eas in semivocalium numerum mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus apparebit multa rerum subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 124:1)
vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 139:1)
sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 155:1)
sed abolita atque abrogata retinere insolentiae cuiusdam est et frivolae in parvis iactantiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 240:3)
quod non minus est , si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:1)
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
sed haec quoque vereor ne modum tam parvae quaestionis excesserint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION