라틴어 문장 검색

placuit cum corpore bona quoque eius dedi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:1)
haec frementibus hora fatalis ignominiae advenit, omnia tristiora experiundo factura quam quae praeceperant animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 70:1)
quo creati sunt die, eo - sic enim placuerat patribus - magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 105:1)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
tum bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax repudietur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 155:6)
quaestiones decretae dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 368:2)
postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est armatique in aciem procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 451:2)
praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisve hora signum dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 525:3)
ob haec etiam aucta fama, ut solet, ingens terror patres invasit dictatoremque dici placebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 541:1)
rogationem ergo promulgarunt ut, cum quattuor augures, quattuor pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum numerum, quattuor pontifices, quinque augures, de plebe omnes, adlegerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 70:1)
caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad inopiae ultimum foret, ut scripsere quibus aedilem fuisse eo anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi tum in annonae dispensatione praeparando ac convehendo frumento fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 139:1)
Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 228:2)
itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii, quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 287:2)
sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 355:2)
et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION