라틴어 문장 검색

Ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, cum ipse filius testis adesset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 107장9)
Aliis ultro egomet opem tuli, nullius indiguus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장3)
Et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장6)
paravit amicum adversum vincla laturum opem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:5)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Haec omnia passi sunt pro regno, quo magis mireris, alieno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 7:2)
Repraesentat opes sapientia, quas cuicumque fecit supervacuas, dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 10:2)
Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum Finge deo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 12:3)
Nemo alius est deo dignus quam qui opes contempsit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:1)
ab his initiis nos regna non capiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 13:7)
Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus, intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:4)
Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 8:9)
Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:4)
Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 3:3)
Exercet philosophia regnum suum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION