라틴어 문장 검색

In ipsum uero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:3)
Dionysi uero collyrium est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 15:1)
Theodotus uero huic compositioni adiecit papaueris lacrimae combustae P. #1108 #1110;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 17:11)
Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:1)
Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 21:3)
cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 34:4)
Inungui uero eo debet, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 39:1)
Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 46:1)
Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 48:1)
Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 56:1)
Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 57:1)
Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 60:1)
Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 63:1)
In utraque parte uero [id est et paralysi et mydriasi] pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 66:3)
Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION