라틴어 문장 검색

Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)
Utinam dii inmortales fecissent, ea lex etiam P. R. non modo publicis sed etiam privatis aedificiis esset constituta!
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말7)
Attendamus enim primum inventum de necessitate, ut vestitus, quemadmodum telarum organicis administrationibus conexus staminis ad subtemen non modo corpora tegendo tueatur, sed etiam ornatus adiciat honestatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장21)
Harum machinationum omnium, quae supra sunt scriptae, rationes non modo ad has res, sed etiam ad onerandas et exonerandas naves sunt paratae, aliae erectae, aliae planae in carchesiis versatilibus conlocatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장47)
eo modo quantum progreditur oblique spatium et per octo puncta, tantundem et longitudine procedit ad octavum punctum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 6장11)
Quodsi eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 137:1)
et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 55:5)
et apud iudices itaque et in contione et ubicumque alieni animi ad nostrum arbitrium agendi sunt, modo iram, modo metum, modo misericordiam, ut aliis incutiamus, ipsi simulabimus, et saepe id, quod veri adfectus non effecissent, effecit imitatio adfectuum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:4)
I modo, i modo, i modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4304)
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 33:5)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium163)
haec autem genera morborum modo acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo minui.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 55:3)
His itaque testimoniis patet fidei nomen modo proprie, modo improprie poni, cum videlicet non solum de occultis, verum etiam de manifestis fides dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:14)
Nos autem modo operando, modo cessando permutari dicimur, quia in hoc secundam quamdam agitationem membrorum, vel passionem mentis aliter quam prius nosmetipsos habemus, et in nobismetipsis variamur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 25:2)
Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 6:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION