라틴어 문장 검색

consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem gereret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 539:2)
si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis populum rogarent utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem dare, et quem, si deportandus exercitus victor ex Africa esset, deportare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 540:1)
et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 562:1)
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 567:1)
his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 571:3)
Isque anno sexto decimo Italia decedens in Africam traiecit temptavitque per conloquium pacem cum Scipione conponere, et cum de condicionibus pacis non convenisset, acie victus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha7)
invitum ne quem militem veterem ducendi ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 78:2)
laeti condicionem privati accepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 141:1)
postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 179:1)
is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent ipsi quas vellent pacis condiciones permisit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 204:1)
sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum sed etiam sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira est servatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 273:1)
excelso in suggestu superba iura reddentem, stipatum lictoribus vident;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 325:2)
esse enim quaedam belli iura, quae ut facere, ita pati sit fas:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 335:3)
verum enim vero id se queri, quod is qui Romanos alienigenas et barbaros vocet adeo omnia simul divina humanaque iura polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum superis bellum nefarium gesserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 337:1)
cum legibus cautum esset nec de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio ageretur, decernerent extemplo ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet concilium, et quod tum referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit ac si in Panaetolico aut Pylaico concilio actum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 369:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION