라틴어 문장 검색

Saepe venusta urbs reperitur, viriditate praeter modum vestita quibusdam in locis “securis”, at non aequabiliter aliis in locis minus conspicuis, ubi incolunt ex societate depulsi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:3)
Hoc accidit quod artem exercentes, publicae opinionis relatores, communicationis instrumenta et dicionum sedes procul ab eis reperiuntur, in segregatis urbium locis, eorum quaestionibus haud proxime perspectis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:5)
Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 64:7)
Debiliores operarii fiunt incerti et multi mercenarii rurales in misera urbium loca se conferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 175:3)
Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:2)
Non agitur de delendis deque creandis novis urbibus coniectura magis oecologicis, in quibus non semper vivere desideratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:3)
Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad nostram identitatem significandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:3)
Quod ad incolas attinet suburbanos, opibus laborantes, cotidianus transitus ab hominum frequentia ad anonymam societatem in qua homines in magnis urbibus vivunt, afferre potest sensum eradicationis quae adversus societatem consuetudines fovet et violentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:2)
Haec ipsa experientia salutis communis studiosus impetus elicit ad melius reddendum aedificium vel partem urbis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 195:5)
Etiam hanc ob rem maximi est momenti ut incolarum loci opinio urbibus describendis instruendisque semper illigetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 196:4)
152. Penuria habitationum gravis est multis in partibus mundi, sive in regionibus ruralibus sive in magnis urbibus, etiam quia rationes expensarum status ex more solummodo parvae respondent petitionis parti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:1)
Si in quodam certo loco iam labantes domus nullo ordine coacervatae sunt, oportet in primis ut his in partibus forma detur urbis, neve evellantur et expellantur ex iis incolae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:5)
Cum pauperes in suburbiis vivunt inquinatis vel in periculosis urbium frequentibusque aedificiis, “si forte transferri debeant, ne dolor dolori addatur, necesse est ut in antecessum apta notitia detur, aliae dignae praebeantur habitationes et ipsi incolae directo implicentur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:6)
“Quam pulchrae sunt urbes quae insanam superant diffidentiam et diversos integrant et in eiusmodi integrationem novum conferunt progressionis elementum!
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:8)
Quam pulchrae sunt urbes quae, etiam in sua architectonica forma, plenae sunt spatiorum quae coniungunt, vincula efficiunt, alterius hominis agnitionem fovent!”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 198:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION