라틴어 문장 검색

nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 309:2)
non ut ex iis utique improbentur poetae (quibus, quia plerumque servire metro coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 316:1)
versus primo solvere, mox mutatis verbis interpretari, tum paraphrasi audacius vertere, qua et breviare quaedam et exornare salvo modo poetae sensu permittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:2)
narratiunculas a poetis celebratas notitiae causa non eloquentiae tractandas puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 330:1)
itaque et Timagenes auctor est, omnium in litteris studiorum antiquissimam musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi poetae, apud quos inter regalia convivia laudes heroum ac deorum ad citharam canebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 341:1)
unde etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circumferretur lyra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:1)
sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 351:1)
nam poetas certe legendos oratori futuro concesserint:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 360:1)
nam frequens imitatio transit in mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 384:1)
quorum in prinis inspici mores oportebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 17:1)
neque vero sat est summam praestare abstinentiam, nisi severitate convenientium quoque ad se mores astrinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 19:1)
nam etiamsi vir talis, qualem esse oportet studiis moribusque praepositum, modestam habere potest etiam iuventutem, tamen vel infirmitas a robustioribus separanda est, et carendum non solum crimine turpitudinis verum etiam suspicione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 29:2)
sit ergo tam eloquentia quam moribus praestantissimus, qui ad Phoenicis Homerici exemplum dicere ac facere doceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:2)
quin ipsis quoque doctoribus hoc esse curae velim, ut teneras adhuc mentes more nutricum mollius alant et satiari velut quodam iucundioris disciplinae lacte patiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 49:2)
communes loci (de iis loquor, quibus citra personas in ipsa vitia moris est perorare, ut in adulterum, aleatorem, petulantem) ex mediis sunt iudiciis et, si reum adiicias, accusationes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION