라틴어 문장 검색

Et reversus est Ionathas in Ierusalem cum suis habentibus spolia multa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장87)
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장1)
In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장20)
et accepit argentum et aurum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem in Ptolemaidam et invenit gratiam in conspectu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장24)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui. Et enuntiavit ei quanta constituerat Demetrius et inimicitias exercituum eius adversus illum; et mansit ibi diebus multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장40)
Et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in die illa et liberaverunt regem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장48)
Et proiecerunt arma sua et fecerunt pacem; et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장51)
Et audivit Ionathas quod aderant principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo volentes eum removere a negotio;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장63)
Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장65)
tentavimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis; multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장10)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장24)
Et vidit Tryphon quia venit cum exercitu multo et extendere in eum manus timuit
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장42)
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장12)
Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et abiit in Galaaditim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장22)
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION