라틴어 문장 검색

docendi sunt libenter dare, libenter accipere, libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, numquam consequitur, nisi praecessit ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 35:1)
hi docendi sunt nihil imputare, illi plus debere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 35:2)
Tu me aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque adversus bene merentes fiam, per quae obligantium obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, obliviscantur, pertinax sit memoria debentium.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 37:1)
nisi forte existimas levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis prohiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas tabulas.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 38:2)
" Neque est, quod existimes illum vilem sibi fuisse :
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 58:5)
Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 73:2)
Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:1)
Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit :
(세네카, 행복론, Liber II 19:1)
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ;
(세네카, 행복론, Liber II 71:1)
quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt.
(세네카, 행복론, Liber II 71:5)
Qui aut regis nomen extimuit, cum optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi speravit libertatem futuram, ubi tam magnum praemium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit civitatem in priorem formam posse revocari amissis pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia hominum pugnantia, non an servirent, sed utri !
(세네카, 행복론, Liber II 89:3)
" nescis, quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto plus sit, quam existimas " (statim gratus est, qui se onerat) ;
(세네카, 행복론, Liber II 108:3)
Inde est, ut omnia meruisse se existimet et in solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum putet.
(세네카, 행복론, Liber II 115:3)
Cui enim respondebit grate, quod munus existimabit aut ma- gnum aut reddendum, qui summa beneficia spernit ?
(세네카, 행복론, Liber II 134:2)
Quicumque ergo gratos esse docet, et hominum causam agit et deorum, quibus nullius rei indigentibus, positis extra desiderium, referre nihilo minus gratiam possumus.
(세네카, 행복론, Liber II 135:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION