라틴어 문장 검색

Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 340:1)
inde Subota - insula est interiecta Elaeae et Chio - traiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 343:2)
Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 353:1)
inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 370:1)
ad Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum quod Gentius sibi ceperat velut regni totius arcem sed etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis aditu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 381:1)
et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus, missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 432:1)
inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 445:2)
perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia recta et expedita via ierant, pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 540:2)
inde oratores cum caduceo ad Paulum misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 557:1)
Rex inde domum se recepit pecuniaque et auro argentoque in lembos qui in Strymone stabant delatis et ipse ad flumen descendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 567:1)
Consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non sine causa delectam esse regiam animadvertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 575:1)
Rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propinquum cubiculo hortum atque inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 60:1)
inde Octavius regem in castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate eum esse et adduci sciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 68:1)
inde ac per eum crescere cum coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et partem Threciae atque Illyrici amplexa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 88:2)
inde morte Alexandri distractum in multa regna, dum ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta annos stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 91:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION