라틴어 문장 검색

pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum, una sit ut proprio littera dempta loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권188)
sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis, dique putant mentes vos aperire suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권249)
altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur, altera, venturum postmodo quicquid erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권351)
illa nocentis impia lustratos ponere facta putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권19)
nimium faciles, qui tristia crimina caedis fluminea tolli posse putatis aqua!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권26)
sensisse putares, hi redeunt udis in sua tecta genis, sustinet impositos summa cavus alveus unda:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권257)
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde incipit, a numero nomina quisquis habet, primus oliviferis Romam deductus ab arvis Pompilius menses sensit abesse duos, sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci nos putat, Egeria sive monente sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권79)
"Si licet occultos monitus audire deorum vatibus, ut certe fama licere putat, cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus, dic mihi, matronae cur tua festa colant."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권85)
"iuvat hac quoque parte morari, hoc solam ne se posse Minerva putet, disce, Latinorum vates operose dierum, quod petis, et memori pectore dicta nota."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권89)
Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis templa putant lucos Vediovis ante duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권270)
"ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar, ne totiens falli digna fuisse puter!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권318)
donaque cum videat praeter sua lumina ferri multa palam, mitti clam quoque multa putat, non habet exactum, quid agat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권422)
pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권442)
testes Laestrygones extant et quod adhuc Circes nomina litus habet, et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi stabant, Argolicae quod posuere manus, venerat Atridae fatis agitatus Halesus, a quo se dictam terra Falisca putat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권55)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)

SEARCH

MENU NAVIGATION