라틴어 문장 검색

aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 456:1)
ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens armis certatum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 458:1)
id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio imperii reciperandi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 458:2)
forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 542:1)
movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 609:2)
ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 610:1)
qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam deserto praesidio eos fugere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 99:1)
vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga obversis comminus ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae obstupefecit hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 101:1)
servitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:2)
tum Cocles tiberine pater, inquit, te sancte precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 107:1)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
interiecto deinde haud magno spatio quod volneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira maiore tum viribus etiam auctis Pometiae arma inlata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 182:3)
Valerium temere invectum in exsulum aciem ex transverso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis volnere equo retardato moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram defluxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 212:2)
armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:2)
rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum adsumptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 234:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION