라틴어 문장 검색

atque hoc quidem videre licet, eos, qui antea commodis fuerint moribus, imperio potestate prosperis rebus immutari, sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 69:5)
hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:2)
neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:4)
qua re hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 76:1)
et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis eligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 79:3)
deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum, semper aliquid existimantem ab amico esse violatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:11)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
novitates autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen suo loco conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:1)
qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:4)
et quidem omnia praeclara, rara, nec quicquam difficilius quam reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:3)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
nam cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis multiplex?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 117:3)
in qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut amari, cum id quam vere fiat ignores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:2)
quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, quibuscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad calcem, ut dicitur, pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:7)
mihi quidem Scipio, quamquam est subito ereptus, vivit tamen semperque vivet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 129:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION