라틴어 문장 검색

cum tamen utrumque nonnisi per Deum contingere queat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:5)
Si enim hic damnandus omnino salvari non posset, nec ea facere per quae a Deo salvaretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:6)
utique arguendus non esset, nec reus constituendus, quod ea non faceret quae facere non posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:7)
Sed nec ea bene illi praeciperentur a Domino, per quae salvaretur, cum ea nullatenus facere possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:8)
Si autem per opera quae faceret salvari a Deo posset, quis ambigat quin Deus eum salvare possit, qui tamen nunquam salvandus est?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:9)
Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:9)
) Si ergo vel sic tunc oportebat fieri, quomodo poterat rogare tunc Filius, ut non fieret illud;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:11)
vel Pater disturbare tunc ne fieret, quod tunc disturbari minime bonum esset?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:12)
de quo potius sentiendum videtur id solummodo eum posse facere quod ab eo fieri oportet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:22)
Nihil autem ab eo fieri oportet quod nunquam ab eo fiet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:23)
Cum autem, sicut et beatus meminit Augustinus, mala etiam fieri bonum sit, quae Deus quoque optime ordinat, nequaquam ab eo ea disturbari convenit, ne fiant quae ipso etiam attestante fieri necesse est, ac dicente:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:27)
Quod tamen male faciendi vel peccandi potestatem haberemus, non absque ratione haec a Deo nobis potestas concessa est, ut si comparatione nostrae infirmitatis ille gloriosior appareat, qui omnino peccare non potest, et cum a peccato cessamus, non hoc naturae nostrae, sed ejus adjutrici gratiae tribuamus, qui ad gloriam sui non solum bona, sed etiam mala disponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:5)
Ideoque quidquid vellet necessario fieret cum vellet, quia videlicet ejus voluntas effectu carere nullatenus posset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:9)
Sed hac profecto eorum ratione, et quasi sub quadam voluntatis ejus conditione eum etiam posse peccare, vel aliquid inhoneste agere, dicere possemus, cum sit certum nihil etiam ei in hoc resistere posse, si et id facere vellet quod non oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:10)
Cum autem dicimus, possibile est hoc vel illud Deum facere, ad naturam Divinitatis potius quam creaturarum possibile sumimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION