라틴어 문장 검색

opus esse non forti solum viro, sed etiam libero exsolutoque legum vinclis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 150:2)
cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos, ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque exsulare iussum, in qua de Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 165:1)
sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 175:2)
Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 176:2)
se legem laturum, ne plus quam annua ac semestris censura esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 254:3)
consensu ingenti populi legem postero die pertulit et ut re ipsa inquit sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 255:1)
placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 272:1)
vicere tamen tribuni ut legem perferrent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 273:1)
lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu habito validi exercitus profecti in Algidum convenere, ibique seorsum Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante muniendi exercendique militem cura ducibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 277:2)
legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi praeoccupaverunt ferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 320:1)
nec se videre cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:1)
excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)
Nautio Rutulo biennium tranquillae externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 514:2)
Claudius, nepos eius qui decemvir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac familiare consilium domo adferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 520:1)
auxit iram, postquam ab collegis arcessitus propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut mitterentur coloni laturum se dicenti - dignum enim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse - malum quidem militibus meis inquit, nisi quieverint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 543:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION