라틴어 문장 검색

Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa et venisse et abisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 242:1)
Octavius praetor, cui classis obtigisset, in provinciam proficiscantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 246:2)
et in classem quinque milia navalium socium sunt scripta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 253:2)
in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis sunt qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae, quando quiesse sit melius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 263:1)
adiunctam civitatem penes quam unam tum rei navalis gloria esset nec terra nec mari spem relicturam Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 279:1)
Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis - adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant - Tenedum mittit, ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum frumento petentes, tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 338:1)
Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte sunt, inde Tenedum placido mari cum traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque, praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos dimiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 340:1)
nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 343:1)
forte postero die quam Subota classis tenuit quinque et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum petebant, unde transmittere in Macedoniam possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 344:1)
nihil minus credere praefecti Eumenis quam Macedonum classem in illo vagari maria:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 346:1)
cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 348:1)
equi pars in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in litore Macedones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 351:2)
viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos, quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et primo quoque tempore ad classem reverti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 352:1)
triduum ferme classis ad urbem stetit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 352:3)
Phanas inde progressi sunt et spe celerius regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 353:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION