라틴어 문장 검색

atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 267:1)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)
utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret - nec enim timebant quemquam praeter Romanos - sed quae ipsis Romanis minus suspectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 297:1)
qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol36)
qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius ornamenta et corium uti conciderent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol40)
M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1291)
At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 170)
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 42)
quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 335)
Dimidio minus opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 463)
quasi pueri qui nare discunt scirpea induitur ratis, qui laborent minus, facilius ut nent et moveant manus, eodem modo servom ratem esse amanti ero aequom censeo, ut toleret, ne pessum abeat tamquam ] erile imperium ediscat, ut quod frons velit oculi sciant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 15)
si non inventa est, minus valet moribundusque est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 229)
minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit, quam si non faciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 39)
Fortassis tu auri dempsisti parum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 424)
Quam, malum, parum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION