라틴어 문장 검색

eloquentur aliquid, quod tu magni animi putes, sicut C. Caesar, qui iratus caelo, quod obstreperetur pantomimis, quos imitabatur studiosius quam spectabat, quodque comessatio sua fulminibus terreretur - prorsus parum certis - ad pugnam vocavit Iovem et quidem sine missione, Homericum illum exclamans versum :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:1)
Non puto parum momenti hanc eius vocem ad incitandas coniuratorum mentes addidisse ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:4)
Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:6)
Quid enim, si quis irascatur in tenebris parum vestigia certa ponentibus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:2)
stultis, luxuriosis nepotibusque hoc nomen imponimus et omnibus vitiis parum callidis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 88:3)
" Ille me parum humane salutavit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 129:4)
Parum agilis est puer aut tepidior aqua poturo aut turbatus torus aut mensa neglegentius posita - ad ista concitari insania est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 132:2)
Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis ne- glegentis servi manibus elapsa ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 134:2)
Alius non potuit melius facere quam fecit, nec ad tuam contumeliam parum didicit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 139:4)
" Minus," inquit, " contemnemur, si vindicaverimus iniuriam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 179:1)
Nulla gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios quam inter barbaros potens, non minus perniciosa leges metuentibus quam quibus iura distinguit modus virium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:5)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:3)
aut si parum medicina profecit, vitaverunt turbam et sine teste ceciderunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 64:3)
Dabo tibi ex Aristotelis sinu regem Alexandrum, qui Clitum carissimum sibi et una educatum inter epulas transfodit manu quidem sua, parum adulantem et pigre ex Macedone ac libero in Persicam servitutem transeuntem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 105:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION