라틴어 문장 검색

Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Ut tela a duro resiliunt et cum dolore caedentis solida feriuntur, ita nulla magnum animum iniuria ad sensum sui adducit, fragilior eo quod petit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:1)
si nihil egerit petita advocatio, apparebit iam iudicium esse, non iram.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:4)
Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet manum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 89:2)
Dicam et illi, qui in regem incidit sagittis pectora amicorum petentem, et illi, cuius dominus liberorum visceribus patres saturat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:1)
Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit et hac victima lustravit exercitum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:2)
Quid flagella media cena petis, quod servi loquuntur, quod non eodem loco turba contionis est, silentium soli- tudinis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 202:6)
Iratum vidisti amicum tuum ostiario causidici alicuius aut divitis, quod intrantem summoverat, et ipse pro illo iratus extremo mancipio fuisti.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:1)
Evasit e manibus puer et confugit ad Caesaris pedes nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, ne esca fieret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 228:1)
Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:4)
pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet, non id quod laudandum petendumque est, nec viam bonam ac malam per se aestimamus, sed turba vestigiorum, in quibus nulla sunt redeuntium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 5:1)
Alter otium ex proposito petit, alter ex causa ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:1)
"Sed refert," inquis, "an ad illam voluptatis causa accesseris nihil aliud ex illa petens quam adsiduam contemplationem sine exitu ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 34:1)
alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 43:2)
tam turpe est Catoni mortem ab ullo petere quam vitam."
(세네카, De Providentia, book 1 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION