라틴어 문장 검색

in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 281:1)
in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 357:1)
cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis confirmandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 365:1)
inde quoque legatos praemitti placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 424:1)
ita consilio habito, quoniam omnis conatus ludibrio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra marique commeatibus hostem placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 446:1)
neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate eum servari per belli tempus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 576:1)
sed quia consules bello intentos avocare non placebat, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 17:2)
maias non prodisset citatusque eo die non respondisset neque excusatus esset, videri eum in exilio esse bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere interdici.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 54:3)
ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis, quarta vigilia noctis signa movit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus praecepit ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia oculis, ne quis procul spectator agminis falleret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 120:1)
sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 136:1)
praetores tamen prius creari quam legatos nominari placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 428:2)
motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus, cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei, Achradinam redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 442:1)
tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 443:1)
sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites atque honore ut, castris citra Hiberum communitis, cum ducem exercitus comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in custodiam valli stationesque, per omnis suffragium iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 535:1)
laeti et audiere ab novo duce novum consilium, et quo audacius erat magis placebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 573:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION