라틴어 문장 검색

ut si obsessi et impares et aqua ciboque defecti de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur, necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 240:2)
Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장1)
At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장3)
Cuius rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperauerat, quoniam deditionis mora indutiae agitabantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장6)
Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, relicua cum Bestia et Scauro secreta transigit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장7)
Dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 29장8)
sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장35)
ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장2)
polliceri deditionem ac deinde metum simulare;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장4)
Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem facere conatus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장1)
Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장8)
His atque talibus aliis ad deditionem regis animum impellit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장5)
pauci, cum primum deditio coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장12)
Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum incipit, cum magna cura parare omnia, festinare:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 66장1)
Per idem tempus Bomilcar, cuius impulsu Iugurtha deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad perniciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare animum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION