라틴어 문장 검색

inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 271:1)
quem autem ab Roma posse exciri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 450:1)
praetores tum duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium Circeiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam Velitrasque et ipsas colonias Romanas Volsci etiam exciti ad arma erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 35:1)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
quin opificum quoque volgus et sellularii, minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 287:1)
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 409:1)
nec tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 412:2)
eadem in comparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos fuere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 413:1)
Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 451:1)
inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:2)
anceps proelium multos utrimque et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est quam secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis, successerunt, Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit, ante signa circaque omnes ceciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 456:1)
ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 463:1)
dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis temptandasque munitiones, si qua posset, acies hostium instructa occurrit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 499:1)
Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti erant, immemores proelium ineunt adeo raptim et avide ut abiectis missilibus,quo celerius manus consererent, stringerent gladios vadentes in hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 501:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION