라틴어 문장 검색

interim et simulata assensione, ut idem Fabia Dolabellae dicente triginta se annos habere, verum est, inquit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 182:3)
interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 50:2)
multum in Valerio Flacco nuper . vehemens et poeticum ingenium Saleii Bassi fuit, nec ipsum senectute maturuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:1)
ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 125:4)
Itaque Q. Fabio Sangae, cuius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 41장4)
His rebus ita actis constituta nocte, qua proficiscerentur, Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장1)
Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장11)
Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fuluio Flacco interfectis acerrime victoriam nobilitatis in plebem exercuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장3)
et primo Tiberium, dein paucos post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alterum, alterum triumuirum coloniis deducendis, cum M. Fuluio Flacco ferro necauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 42장3)
Seneca Lucilio suo salutem Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 631)
Sed, di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua temperasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 10:1)
Descripturus infamem et nimiis notabilem deliciis Horatius Flaccus quid ait ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 13:1)
Homines isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:1)
Traulus, M. Hel vius, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius equites R. quos Narcissus duci iusserat.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:12)
in hac parte dixit nobilem illam sententiam, quam Fabius Maximus circumferebat:
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION