라틴어 문장 검색

neque enim fugit aequore raptor Iuppiter aut falsi sequitur vestigia tauri.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 281:2)
namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas, iam tum cum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iuppiter, et laboriosis!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 13)
ultima ex origine tuo stetisse dicit in cacumine, tuo imbuisse palmulas in aequore, et inde tot per impotentia freta erum tulisse, laeva sive dextera vocaret aura, sive utrumque Iuppiter simul secundus incidisset in pedem;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 45)
quam magnus numerus Libyssae harenae laserpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum, aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores, tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 72)
O Latonia, maximi magna progenies Iovis, quam mater prope Deliam deposivit olivam, montium domina ut fores silvarumque virentium saltuumque reconditorum amniumque sonantum;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 343)
nam sanctae Veneri Cupidinique vovit, si sibi restitutus essem desissemque truces vibrare iambos, electissima pessimi poetae scripta tardipedi deo daturam infelicibus ustilanda lignis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 362)
et hoc pessima se puella vidit iocose lepide vovere divis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 363)
te campo quaesivimus minore, te in circo, te in omnibus libellis, te in templo summi Iovis sacrato.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 552)
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Creta religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:4)
o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, salvete, deum genus, o bona matrum progenies, salvete iterum vos ego saepe meo, vos carmine compellabo, teque adeo eximie taedis felicibus aucte Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 647)
Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6611)
Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat, et qui principio sub terra quaerere venas institit ac ferri fingere duritiem!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 6623)
O dulci iucunda viro, iucunda parenti, salve, teque bona Iuppiter auctet ope, Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne olim, cum sedes ipse senex tenuit, quamque ferunt rursus voto servisse maligne, postquam es porrecto facta marita sene, dic agedum nobis quare mutata feraris in dominum veterem deseruisse fidem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 671)
saepe etiam Iuno, maxima caelicolum, coniugis in culpa flagrantem concoquit iram noscens omnivoli plurima furta Iovis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b23)
Nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 701)

SEARCH

MENU NAVIGATION