라틴어 문장 검색

Cura, Famis, Metus, Anxietas, Periuria, Pallor, Corruptela, Dolus, Commenta, Insomnia, Sordes, Eumenides variae monstri comitatus aguntur, nec minus interea rabidorum more luporum Crimina persultant toto grassantia campo, matris Avaritiae nigro de lacte creata, si fratris galeam fulvis radiare ceraunis germanus vidit conmilito, non timet ensem exerere atque caput socio mucrone ferire, de consanguineo rapturus vertice gemmas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1125)
"quin et Concordia sospes, germanam comitata Fidem, sua vulnera ridet, haec mea sola salus, nihil hac mihi triste recepta, unum opus egregio restat post bella labori, o proceres, regni quod tandem pacifer heres belligeri, armatae successor inermus et aulae, instituit Solomon, quoniam genitoris anheli fumarat calido regum de sanguine dextra."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1231)
O mi Aeschine, O mi germane;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 420)
Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8129)
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 1:1)
cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:4)
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, - Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, - triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 18:7)
Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:6)
Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:10)
Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 23:12)
Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:11)
Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:7)
"Inveni, germana, viam - gratare sorori - quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:2)
Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:8)
Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 20:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION