라틴어 문장 검색

De istac re argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 495)
Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam, apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 2125)
quia, quamquam paratus in imparatos Clodius, ipse Clodius tamen mulier inciderat in viros.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:9)
dixit hoc item comes P. Clodi, C. Clodius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 2:10)
Scriberet hesterna patri cum luce salutem, 'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVIII6)
"claude, vigil,subeunt hostes,claude undique portas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권217)
an vero id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis dominantibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 21장 3:3)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
cum obiiceret Miloni accusator in argumentum factarum Clodio insidiarum, quod Bovillas ante horam nonam devertisset, ut exspectaret, dum Clodius a villa sua exiret, et identidem interrogaret, quo tempore Clodius occisus esset, respondit, sero;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 158:2)
Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod event Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:5)
Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset Naevius, et moritur repentino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 1:1)
Naevius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro De Poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo, idque ipsum Naevium dicere in eo carmine quod de eodem bello scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION