라틴어 문장 검색

pro se quisque, quod ceperat, afferebat, ante pedes Pythi pisces abiciebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 73:7)
Ego vero istam contemnendam et abiciendam, quoniam, quae honesta non sit, ne utilem quidem esse arbitror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 125:4)
in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 1:7)
Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 28:2)
Adhibita est igitur ars quaedam extrinsecus ex alio genere quodam, quod sibi totum philosophi adsumunt, quae rem dissolutam divulsamque conglutinaret et ratione quadam constringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:1)
tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:3)
Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:2)
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:4)
que, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari totamque abicere atque deponere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 210:2)
Ac mihi quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra et subter, unum esse et una vi atque [una] consensione naturae constricta esse dixerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 20:1)
sed abicit prorsus, ut in proximo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:3)
Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando, quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 104:1)
In propriis igitur est [verbis] illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et sonans inesse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 150:1)
Matremne ut miseram lamentantem videam et abiectam?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 214:7)
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION