라틴어 문장 검색

haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 8:2)
aequiperatio ipsa plerumque et parilitas virtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et voluntas abest, speciem tamen aemulationis creat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 9:2)
Ave, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 4:6)
Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 6:2)
Neque haut longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes vita functi sunt isdemque ferme tempestatibus populus Romanus gravi ac diutino Samnitium bello conflictatus est consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius, in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumvallati ac subiugi missi, turpi foedere facto discesserunt, ob eamque causam, populi iussu Samnitibus per fetiales dediti, recepti non sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 35:1)
Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur vitam nullo pacto beatam effici posse si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 9:1)
Rogo te, inquit, cum bona venia respondeas an existimes esse vini amphoram, cum abest ab ea unus congius?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 10:2)
Minime, inquit, vini amphora dici potest ex qua abest congius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 11:1)
Quod si id dicere absurdum est, uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola virtute vitam fieri beatam dicere, quoniam, cum virtus abest, beata esse vita numquam potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 12:2)
Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 17:1)
Denique vi quadrupes equus atque elephanti Proiciunt sese, neque multis postea versibus additis, celebrantibus eum laudantibusque omnibus, discessit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 5:2)
Discedit ille a vicino gratias agens et laetus, tamquam adeptus rei rusticae disciplinam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:1)
Eboraci cum esset, recentior et certior accurrit nuncius baronem Lovellum cum copiis magnis prope abesse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:7)
Richardo enim Tertio constitutum erat odio fratris eius utriusque (regis Edwardi et Clarentiae ducis) atque eorum stirpis (cum scilicet sanguine amborum manus suas imbuisset) posteros eorum sub variis et falsis praetextibus (de quibus antea diximus) successione in regnum privare et comitem istum (si ipse sine liberis discederet) in regem destinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:4)
Post reditum suum regem de statu rereum plene informarunt, quamque longe rex Galliae a consiliis pacis abesset edocebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION