라틴어 문장 검색

"illa, qua rere silentia, porta stat funesta Venus ferroque accincta furentes adiuvat - unde manus, unde haec Mavortia divae pectora?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권115)
"hunc potius, iuvenes, qui moenia saxis frangere, qui Tyrias deiectum vaditis arces, hunc rapite:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권252)
ergo intempesta somni dulcedine captos destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권35)
tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor - steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권301)
"urbem armis opibusque gravem et modo civibus artam, ceu caelo deiecta lues inimicave tellus, hausisti vacuamque tamen sublimis obumbras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권128)
deiectam in lumina pallam diva trahit magnoque fugit questura Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권266)
Arbore deiecta ligna quivis colligit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A32)
Aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 29장 2:4)
sed accinctus armis militiae spiritalis, palam se iussis illius parere nolle pronuntiabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 1:5)
Accinctus ergo gladio accepit lanceam in manu, et ascendens emissarium regis, pergebat ad idola.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:13)
cuius tecto uel longa incuria, uel hostili manu deiecto, parietes hactenus stare uidentur, et omnibus annis aliqua sanitatum miracula in eodem loco solent ad utilitatem eorum, qui fideliter quaerunt, ostendi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:3)
Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus, Valgius:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae54)
quin accingeris?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 476:3)
proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 131:3)
vineis incensis, multis hostium volneratis et occisis, consulum quoque alterum - sed utrum auctores non adiciunt - gravi volnere ex equo deiectum prope interfecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 181:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION