라틴어 문장 검색

quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.
(카이사르, 내란기, 2권 2:7)
Est animadversum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent.
(카이사르, 내란기, 2권 8:1)
Eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:10)
Portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.
(카이사르, 내란기, 2권 15:7)
Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.
(카이사르, 내란기, 2권 16:1)
Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:1)
ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit.
(카이사르, 내란기, 2권 26:5)
Hanc nactus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia perfugae appellarentur.
(카이사르, 내란기, 2권 28:3)
Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat.
(카이사르, 내란기, 2권 33:2)
Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu.
(카이사르, 내란기, 2권 34:1)
Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat.
(카이사르, 내란기, 2권 34:8)
Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.
(카이사르, 내란기, 2권 34:14)
Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit;
(카이사르, 내란기, 2권 41:2)
sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:3)
At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit.
(카이사르, 내란기, 2권 41:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION