라틴어 문장 검색

id est, solutis jam febribus et cibi cupiditate reddita, balneum rarum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, III De bonis, malisve signis suppurationum. 4:2)
Quod si caruncula increscere coeperit, et febricula aut soluta erit, aut levior, et cupiditas cibi reverterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseverandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 11:4)
Nam confiteor pampinarios quoque, cum e duro processerint,tempore anni sequentis adquirere fecunditatem, et ideo in resecem summitti, ut progenerare possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:4)
quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:4)
tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi adquirat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 1:4)
Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:2)
Nec dubium quin aliquot regionibus tanto flagrent ardore coeundi feminae, ut etiam si marem non habeant, assidua et nimia cupiditate figurando sibi ipsae venerem cohortalium more avium vento concipiant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 4:1)
inhibeturque cupiditas incubandi pinnula per nares traiecta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 5:3)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)
Nam quoniam nec sublimiter potest nec per longa spatia volitare, tum etiam quia furis ac noxiorum animalium rapinae metus non est, sine custode tuto vagatur, maioremque pabuli partem sibi acquirit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:5)
Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:3)
At in maiore copia, etiam si multa intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 14:4)
Haec fere acquirendarum, atque etiam retinendarum apium traditur cura.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 12장 4:3)
nam triumphos de populis regnisque integris adquiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장8)
et ludicro circensium, quod adquirendis vulgi studiis edebatur, Britannicus in praetexta, Nero triumphali veste travecti sunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION