라틴어 문장 검색

Quid magnifici est se amare, sibi parcere, sibi adquirere ?
(세네카, 행복론, Liber IV 67:1)
Si quis sibi offensas concitaturus est, si quis intellegit adeo per hoc se nihil consecuturum, ut multa etiam ex reposito adquisitoque perdenda sint, non libens in detrimenta descendit ?
(세네카, 행복론, Liber IV 94:3)
Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur.
(세네카, 행복론, Liber V 47:6)
Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 81:3)
quidquid annorum ante illos actum est, illis adquisitum est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 84:4)
nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 9:3)
Quibus umidi plus inest, eorum paulatim crescit ira, quia non est paratus illis calor sed motu adquiritur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 99:1)
Avaritia adquirit et contrahit, quo aliquis melior utatur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:1)
Tolerabilius autem est, ut dixi, faciliusque non adquirere quam amittere, ideoque laetiores videbis, quos numquam fortuna respexit, quam quos deseruit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:4)
numquam septenas noctes seiuncta cubares, candida tam foedo bracchia fusa viro, non quia peccarim (testor te), sed quia vulgo formosis levitas semper amica fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1614)
"adquisita meo servit tibi Creta Metello, transcripsi Cilicas:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 212)
certe seiungere matrem iam gelidis nequeo bustis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum86)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Ad Christum Anglos conuertit pietate magistra, Adquirens fidei agmina gente noua.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:5)
et nihilominus multi sunt, qui ampliora a te beneficia quam ego, et maiores accipiunt dignitates, magisque prosperantur in omnibus, quae agenda uel adquirenda disponunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION