라틴어 문장 검색

Me quidem admodum delectabat etiam Triari in illa aetate plena litteratae senectutis oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 76장 2:10)
cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 7:1)
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 1:1)
non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 93:2)
maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 43:1)
maximeque eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 71:4)
Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 79:8)
quod si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis antiquis sic nominantur, Amor Dolus modus Labor Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides Somnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:8)
Ineunte enim adulescentia, cum est maxima imbecillitas consilii, tur id sibi quisque genus aetatis degendae constituit, quod maxime adamavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 150:3)
Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:3)
luxuria vero cum omni aetati turpis, tum senectuti foedissima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:4)
sin autem etiam libidinum intemperantia accessit, duplex malum est, quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium impudentioren intemperantiarn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:5)
Eos autem, quorum vita perspecta in rebus honestis atque magnis est, bene de re publica sentientes ac bene meritos aut merentes sic ut aliquo honore aut imperio affectos observare et colere debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et peregrini in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 191:1)
P. Rutili adulescentiam ad opinionem et innocentiae et iuris scientiae P. Muci commendavit domus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:1)
illos enim adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION