라틴어 문장 검색

sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 1 34:9)
stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex formula ab Romanis censoribus 10 data - dari autem placere eandem quam populo - deferrique Romam ab iuratis censoribus coloniarum priusquam magistratu abirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 210:1)
Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 109:1)
nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset quodque postremum iussisset id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam qui post eam legem latam creati censores essent teneri ea lege potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 470:1)
Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos quos aut senatorio loco movit aut quibus equos ademit, longe gravissima in L. Quinctium oratio, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 511:2)
deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent, neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 522:1)
cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum, convenire ad eos frequentes qui hastae huius generis adsueverant, hortarique censores ut omnia per inde agerent locarent ac si pecunia in aerario esset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 229:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION