라틴어 문장 검색

pro maiestate tuorum respexit ad Saturnum, qui in Italia aliquando regnaverat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8201)
decreverat enim senatus, nequis eum puerum diceret, ne maiestas tanti im- perii minueretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 422)
vel certe ideo inter scorpionis bracchia, quae sunt libra, et Erigonen, quae est virgo, quia libra aequitas, virgo iustitia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3312)
nam subaudimus 'cum'. et per transitum maiestatem Romani laudat imperii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1142)
quod quia asperum visum est, se ad figuram transtulit et ait 'exhausti', ut "et servantissimus aequi" pro 'aequitatis'. omne solum continens scilicet vites.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3982)
et proprie augustum est tectum augurio consecratum, abusive nobile, quasi maiestatis plenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2283)
"Itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:5)
"Tu in caelo summam potestatem dividi credas et scindi veri illius ac divini imperii totam maiestatem, cum palam sit parentem omnium deum nec principium habere nec terminum, qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:20)
"uterque maiestatem dei intellegendi desperatione senserunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:33)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Et cum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae maiestatis includam?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:4)
"quieti, modesti, dei nostri liberalitate securi spem futurae felicitatis fide praesentis eius maiestatis animamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:10)
unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:3)
qui ita se gerunt, ita vivunt, ut eorum probetur fides integritas aequitas liberalitas, nec sit in eis ulla cupiditas libido audacia, sintque magna constantia, ut ei fuerunt, modo quos nominavi, hos viros bonos, ut habiti sunt, sic etiam appellandos putemus, quia sequantur, quantum homines possunt, naturam optimam bene vivendi ducem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:2)
deinde aequitate iustitiaque gaudebunt omniaque alter pro altero suscipiet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION