라틴어 문장 검색

sic anceps inter utrumque animus aestuat, cum et scripta perdidit et non quaerit nova.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 266:1)
namque est ipsis sonis durior, quando et iucundissimas ex Graecis litteras non habemus, vocalem alteram, alteram consonantem, quibus nullae apud eos dulcius spirant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:3)
Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus adeptus foret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장8)
Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in voltu retinens.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장4)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Quibusdam etiam constantissimis in conspectu populi sudor erumpit, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet, quibusdam tremunt genua dicturis, quorundam dentes colliduntur, lingua titubat, labra concurrunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 2:1)
Si plures habet sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 13:3)
Nempe expergiscar dormiam, esuriam fastidiam, algebo aestuabo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:3)
Vis tu cogitare istum, quem servum tuum vocas, ex isdem seminibus ortum eodem frui caelo, aeque spirare, aeque vivere, aeque mori!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 10:1)
aestuamus miseri, distringimur, multas habere cupimus manus, modo in hanc partem, modo in illam respicimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 8:2)
altius spirat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 10:5)
aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 21:3)
aestuandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 7:4)
Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 18:2)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION