라틴어 문장 검색

Principio Ioves tres numerant i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur, quam principem et inventricem belli ferunt, tertium Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 53:2)
unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione, tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 54:3)
Principio aetherio flammatus Iuppiter igni Vertitur et totum conlustrat lumine mundum Menteque divina caelum terrasque petessit, Quae penitus sensus hominum vitasque retentat Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 28:3)
principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum, menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retentat aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 28:3)
quae cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum moveretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 165:7)
Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus qua omnia regantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:3)
ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:5)
Nam gyrantium partes omnes conantur recedere de axe motus, et progredientium impetus oritur ex conjuncto impetu partium singularum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 38:2)
Effectus quibus motus absoluti et relativi distinguuntur ab invicem, sunt vires recedendi ab axe motus circularis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:1)
Indicat hic ascensus conatum recedendi ab axe motus, & per talem conatum & innotescit & mensuratur motus aquae circularis verus & absolutus, motuiq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:9)
Initio ubi maximus erat aquae motus relativus in vase, motus ille nullum excitabat conatum recedendi ab axe:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:11)
Postea vero ut aquae motus relativus decrevit, ascensus ejus ad latera vasis indicabat conatum recedendi ab axe, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:13)
cum caelis delati participant eorum motus, & ut partes revolventium totorum, ab eorum axibus recedere conantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:22)
innotesceret ex tensione fili conatus globorum recedendi ab axe motus, & inde quantitas motus circularis computari posset.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:6)
(quae est proprietas notissima Librae, Vectis & Axis in Peritrochio:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 17:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION